Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 45

24.12 quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit;
24.13 procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur.
24.14 hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt, facere non possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.
25.1 secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae.
25.2 infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit.
25.3 non inseram simulacrum veri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa.
25.4 Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant.
25.5 partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, qui, quae agerentur, scirent certioresque suos facerent.
25.6 in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium verterunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi