Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 43

14.1 censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. hos duos censores creavit populus Romanus.
14.2 cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod et iuniores non responderent.
14.3 adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri.
14.4 id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.
14.5 id praetoribus magna patrum approbatione, non sine suggillatione consulum mandatum est. censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium civium ius iurandum haec adiurarent:
14.6 “tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?”

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi