Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 42

43.10 ex ea contentione ortum certamen. utriusque tamen partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.
44.1 Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat.
44.2 inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
44.3 Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus civitatem, aliis ad Romanos;
44.4 et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit.
44.5 Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his et separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam legatos.
44.6 ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito.
44.7 Argis praebitum est iis concilium; ubi res aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi