Kitap 40
42.10
cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo, quod comitia turbaret, intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae.
42.11
P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus erat. exifu exitu anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:
42.12
creatus inde pontifex maximus M. Aemilius Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus.
42.13
et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt. Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius esset.
43.1
Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur, gratiae ab senatu actae; triumviri creati ad ear eam rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates.
43.2
a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia cum evenisset, additum erat, ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem milibus passuum,
43.3
litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere sibi quaestionem indiciis: aut earn eam sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.
43.4
Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Rolnam Romam cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio Acidino,