Kitap 40
16.11
haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia decesserat, ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae pondo pondo sexaginta septem.
17.1
eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.
17.2
ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Carthaginiensibus dono dederat;
17.3
Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. haud minore certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, reg res acta apuu apud Romanos.
17.4
Carthaginienses, quod maiorum suornm suorum fuisset, deinde ab Syphace ad se pervenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione superiorem esse;
17.5
nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur, damno sit.
17.6
legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt. In in Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.
17.7
consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos venire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare.