Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 4

54.5 si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id, quod tam diu vellent et per leges liceret.
54.6 pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque ear eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.
54.7 patres contra non pro communicatis, sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperils imperiis ac potestatibus relinquantur.
54.8 inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad consulum comitia, quae nondum promiscua essent;
54.9 Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando inpertiendos plebi honores.
55.1 sed nulla erat consularis actio, quam inpediendo id, quod petebant, exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.
55.2 ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tune tunc enixe tribuni sibi plebique ear eam fortunam oblatam memorantes.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi