Kitap 4
44.9
stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium gratiam tribunorum fieret; nec tur tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum ear eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam aliurn alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat.
44.10
nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.
44.11
eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens.
44.12
ear eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tur tum urbem tenebant, capiuntur.
44.13
insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.
45.1
annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade insignis. servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.
45.2
avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum conprehensi sontes poenas dederunt. indicibus dena milia gravis aeris, quae tur tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit. bellum inde ab Aequis reparari coeptum;