Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 39

48.2 multae et parvae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei damnaverant, necne;
48.3 inique an iure occidissent, quos occiderant, vertebatur et utrum manerent in Achaico concilio Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius unius in Peloponneso civitatis ius esset.
48.4 restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonein Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis. Legatus legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus,
48.5 iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico.
48.6 cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohaererent rebus.
49.1 eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent, Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam Coronen, quam hostes petebant, inita valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.
49.2 ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit.
49.3 quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis baud haud multum afuit, quin exalimaretur,
49.4 septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo turn tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi