Kitap 39
45.6
Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis, aedificabant.
45.7
id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores faceret: ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones.
45.8
extremo prioris anni comitia comitia auguris creandi habita erant. augur in demortui Cn. Cornelii Lentuli locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.
46.1
huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus;
46.2
pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent,
46.3
tempestas curm cum magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula statuere in foro:
46.4
eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata; defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.
46.5
hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta erat eius prodigii expiandi causa. Priusquam priusquam consules in provincias proficiscerentur,
46.6
legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante tantum regionis eius hominum Romae fuerat.