Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 39

44.8 quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores, edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulunmZZZ paululum imminutis pretiis locaverunt.
44.9 nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt. eodem anno coloniae duae,
44.10 Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt. sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
44.11 consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam egerunt.
45.1 in insequentem annum crearunt consules M. Claudium AMarcellum Marcellum Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis praetorumque rettulerunt.
45.2 praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius.
45.3 consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius habuerant, provincia decreta est.
45.4 Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis exercitibus servatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset:
45.5 peregrinam est sortitus. Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Iulius maturare est iussus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi