Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 39

20.6 dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus. quattuor milia militum amissa,
20.7 et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
20.8 prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.
20.9 consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae copiae forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. non tamen obliterare oblitterare famam rei male gestae potuit:
20.10 nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.
21.1 sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatun vulgatum litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam adferentes recitatae sunt.
21.2 C. Atinius, qui biennio ante praetor in earn eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Hastensi signis collatis pugnavit: ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.
21.3 ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque baud haud multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur.
21.4 litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam venit:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi