Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 38

58.12 quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. Manlum Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi ear eam accusationem valuisse.
59.1 at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;
59.2 auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;
59.3 an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum?
59.4 nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum.
59.5 ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes amplectatur,
59.6 omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga Antiocho ademptam,
59.7 expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.
59.8 tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. ubi ergo esse regium aurum,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi