Kitap 38
6.5
ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe iam Iicandrum Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum.
6.6
haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum,
6.7
postquam nullum ex composite composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte opernm operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis. (uodsi quodsi ex composito acta res fuisset, hand haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.
6.8
Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eills eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.
6.9
iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
7.1
Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
7.2
et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae. Pleura.tus, Pleuratus, llyriorum Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthiun Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorunm Achaeorum quae Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat.
7.3
adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.