Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 38

48.7 te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperil imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse,
48.8 videritis in acie eos, in cornu utroque — id enim roboris esse videbatur — locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retnleritis. retuleritis.
48.9 atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat. sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent;
48.10 ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt.
48.11 in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperil imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita,
48.12 temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tur tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.”
48.13 “ Nunc, nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi