Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 38

22.1 sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis,
22.2 quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi;
22.3 subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri punam pugnam excipiant.
22.4 consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat,
22.5 et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? castra illis capienda esse, in quae compulsus ab levi armatura hostis trepidet.
22.6 praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, baud haud segne id ipsum tempus consumpserat.
22.7 iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi