Kitap 38
12.8
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalns Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.
12.9
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat
12.10
et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
13.1
fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus baud haud inconditis dare vates dicuntur.
13.2
hine hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt,
13.3
ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
13.4
consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
13.5
huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde baud haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis.
13.6
et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse.