Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

60.3 Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur.
60.4 classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret.
60.5 nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Valerius Antias quattuor milia captivorum,
60.6 quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse.
60.7 a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.
← Önceki 83 / 83

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi