Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

57.10 petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L. Valerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M’. Acilius (labrio, Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat.
57.11 in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat.
57.12 id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuniplebis, ei diem dixerunt, quod pecuniae regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset.
57.13 varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo tenore vitae partam toga candida elevabat.
57.14 is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse.
57.15 postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret.
58.1 centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt.
58.2 censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi