Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

55.4 auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque;
55.5 summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent;
55.6 ceterae civitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent.
55.7 decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. lunium Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem.
56.1 his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit.
56.2 Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam Prusia silvas, rex ademerat, restittit regi et Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est,
56.3 et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida,
56.4 nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi