Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

54.10 sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.
54.11 nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate,
54.12 quarum lma una quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.
54.13 licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli,
54.14 quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet,
54.15 desideretur atque expectetur. alia enim allis aliis et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec nune, nunc, cum orbis terrarium terrarum in dicione vestra sit, cupere potestis.
54.16 pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi