Kitap 37
46.10
Aurunculeius praetor praeter in ad senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet, quae in ad eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor praeter triuiviros triumviros crearet ad eos colonos deducendos.
46.11
creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.
47.1
haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus,
47.2
C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut novae coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore eo patres censuerunt.
47.3
eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.
47.4
victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem, quod exercitus Romanus tam tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et laeta eveniret.
47.5
vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.
47.6
inde consularia comitia magna contentione habita. M. Aemilius Lepidus petebat adversa omnium fama, quod provinciam Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset.