Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

45.6 venerunt. prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tur tum P.
45.7 Scipionem et per eum consulem adierunt; praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, “non tam, quid ipsi dicamus, habentes venimus” inquit Zeuxis, “quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus possimus.
45.8 maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria,
45.9 quae vos dominos orbis terrarum fecit? positis iam adversus omnes mortales certaminibus baud haud secus quam deos consulere et parcere vos generi humano oportet.”
45.10 iam antequam legati venirent, decretum erat, quid responderetur.
45.11 respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur: “Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii dederunt;
45.12 animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec adversae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem.
45.13 postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam acie. videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi