Kitap 37
39.6
nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.
39.7
Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant.
39.8
Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant.
39.9
extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat;
39.10
extremos Trallis et Cretensis — quingentorum utrique numerum explebant — statuit.
39.11
laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant;
39.12
quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt.
39.13
XVI elephantos post triaiios triarios in subsidio locaverunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum — erant autem quattuor et quinquaginta — sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine — longe enim illi praestant — sive robore animorum vincuntur.