Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

35.2 is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, earn eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse;
35.3 quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint;
35.4 impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano.
35.5 hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse;
35.6 et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse;
35.7 quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae legato magna ad pacem impetrandam videbantur,
35.8 parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta esset,
35.9 omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia,
35.10 sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi