Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 37

21.7 inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium vocant — imminet urbi Phocaeensium — , appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque — egregie autem exornata insula erat — , cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.
21.8 ear eam divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus,
21.9 armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.
22.1 inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.
22.2 ibi Ml. M. Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.
22.3 biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit.
22.4 additae huic quoque sunt ad earn eam classem, quam habebat, sex apertae naves.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi