Kitap 37
7.12
in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.
7.13
et tur tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatts commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.
7.14
haec referees referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.
7.15
inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio . apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
7.16
inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Phiiippo Philippo ad Hellespontum perventum est.
8.1
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
8.2
succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoque — nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur — certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium aequaret.
8.3
itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves iussit.