Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 36

29.4 duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit.
29.5 inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso.
29.6 quod nbi ubi nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu motus Philippus accumbere eum epularique iussit,
29.7 atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se timere quicquam vetuit,
29.8 Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam adduxissent.
29.9 sed praeteritorum, quae magis reprehendi (quam quam corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet adversis rebus eorum;
29.10 Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret, meminisse.
29.11 ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander consultantibus de pace Romana supervenit.
30.1 M’. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli sustinerent,
30.2 audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi