Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 36

11.5 itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem hibernasse.
11.6 Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto Naupactum processit.
11.7 consilio principum Aetoliae habito via, quae praeter Calydonern Calydonem et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum sinum veniebant, occurrit.
11.8 ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem tur tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat.
11.9 is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte eos est adgressus.
11.10 nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur,
11.11 fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium. ear eam iuventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei in praesidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri venirent in potestatem regis.
12.1 per eosdem dies legati regis Medionem venerunt; quibus auditis cum in contione, quidnam respondendum regi esset, consultaretur,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi