Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 34

59.5 renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.
59.6 tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne festinarent decernere,
59.7 quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est.
59.8 legatos mitti ad regem eosdem, qui Lysimachiae apud eum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. Vilium, Villium, P. Aelium.
60.1 vixdum lii hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale mninstro ministro attulerunt iiieceruntque inieceruntque curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum.
60.2 Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte, nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat.
60.3 sententia eius ura una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum geieretur; gereretur:
60.4 Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi