Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 34

44.5 gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplifcataque.
44.6 Ver ver sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent,
44.7 Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines, qli qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi career carcer posset.
44.8 ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
45.1 coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.
45.2 item Salernum Buxentutmque Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. ager divisus est,
45.3 qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium BRomanorum Romanorum alii triumviri, D. lunius Iunius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae.
45.4 Tempsanus ager de Bruttiis captus erat;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi