Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 34

39.5 ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantis perculerunt.
39.6 sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
39.7 et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.
39.8 cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat;
39.9 Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tur tum vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit.
39.10 quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent,
39.11 ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
39.12 itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;
39.13 et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi