Kitap 34
4.3
haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit — et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam adtrectamus gazas — , eo plus horreo,
4.4
ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi. iam nimis multos audio Corinthi et Athenariu Athenarum ornamenta laudantis mirantisque et antefixa fictiia fictilia deorum Romanorum ridentis.
4.5
ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sediblu sedibus patiemur.
4.6
patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit. nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamea tamen nula nulla accepit.
4.7
quam causam fuisse censetis? eadem fuit, quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi;
4.8
nulla erat luxuria, quae coerceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent.
4.9
quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et muneribus, nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat?
4.10
itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret, curm cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant.