Kitap 34
22.1
eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam signs signis collatis secundo proelio conflixit.
22.2
octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi.
22.3
consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
22.4
cum hic status rernm rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet
22.5
nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat,
22.6
adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus:
22.7
“bellum adversus Philippum non Iagis magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt, quam utrique suas causas belli habuerunt.
22.8
nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum iuvando, nunc hic sociis nostrils nostris oppugnaindis oppugnandis violaverat et in vos talis fuit,