Kitap 34
15.7
non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt.
15.8
caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.
15.9
Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, baud haud sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.
16.1
tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit.
16.2
alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit.
16.3
nihil deinde a victoria cessatum. culn cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in arros agros duxit.
16.4
effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quarn quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque
16.5
eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curator curatos domos dimisit.
16.6
confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen, legati dedentium civitates suas occurrebant,