Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

7.2 post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque signiferi viam nee nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.
7.3 supergressi tumulos tumulos, qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi station statione firma peditum equitumque posuerunt castra.
7.4 Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque locis tecturus esset,
7.5 praecaverent. ubi ventum ad insessos tumulos tumulos, est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt; dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror ab necopinato visu consedit, non diutius certamine abstinuere.
7.6 principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi sese,
7.7 quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam restituerunt,
7.8 versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per rmntios nuntios implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii trepidavit;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi