Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

44.7 ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et, nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse; neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam tum iratam Romanis gentem.
44.8 haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum,
44.9 Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox, si liceat, universae Graeciae futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnis fama celebratos tyrannos aequantem; cui si Argos velut arcem Peloponneso inpositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege, si nihil aliud, longinquo vicinum tyrannum dominum habituram.
45.1 haec cum ab tam gravibus auctoribus, tum tum qui omnia per se ipsos explorata adferrent,
45.2 audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de tyranno consultatio visa est.
45.3 cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemoniun Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse permiserunt,
45.4 ear eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;
45.5 magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses, si cum Antiocho bellurn bellum motum foret, acturi essent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi