Kitap 33
5.6
nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.
5.7
nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant,
5.8
qua evulsa portae instar extemplo patebat , nec in promptu erat, quod obmolirentur.
5.9
fomanus Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut aum cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles;
5.10
et ita densos offigunt inplicantque ramos, ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit;
5.11
et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam manum non relincunt,
5.12
ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, cum inter se imnexi innexi rami vinculum in vice vicem praebeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.
6.1
Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omli omni loco castris ponendis esset,
6.2
progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet, misit.
6.3
circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit castra.