Kitap 33
29.6
tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.
29.7
Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus — tot enim interemrti interempti erant — quingenta talenta Boeotos conferre.
29.8
quorum nentrum neutrum cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos,
29.9
et cum parte copiarui copiarum Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo diversa agmina iere.
29.10
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur, Achaei Atheniensesque supervenerunt.
29.11
plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia, ni impetrassent pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant.
29.12
per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessiim.
30.1
paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est,