Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

25.8 et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae
25.9 “C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos inlustris viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.”
25.10 consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus, quas superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones novas scriberent, duaa duas urbanas, duas, quae quo senatus censuisset mitterentur;
25.11 et T. Quinctius Flamininus cum duabus legionibus provinciam eodem exercitu obtinere iussus; imperium ei prorogatum satis iam ante videri esse.
26.1 praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M’. Acilius Glabrio inter civis et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem,
26.2 Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius Siciliam,n Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam.
26.3 Q. Fabio Buteoni\' Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant; consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis,
26.4 quas videretur, ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi.
26.5 bellum in Hispania quinto post anno motum est, quam simul cum Punico bello fuerat finitum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi