Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

18.9 Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas locat, in medium accipit contractos ex castellorum — Cares maxime erant — praesidiis, equites cornibus circumdat et Cretensium auxiliares Thracumque.
18.10 Rhodii Achaeos * milites, lectam peditum manum, habuere,
18.11 medios mixta ex plurilus pluribus gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat cornibus circumiectum.
18.12 eo die steterunt tantum acies utraque super ripam, qui tenui tur tum aqua interfliebat, interfluebat, torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto proelium quam pro numero edidere pugnantium.
18.13 neque enim plu plus terna milia peditum fuere et centeii centeni ferme equites.
18.14 ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato in Agrianas impetus fecerunt;
18.15 deinde tota prope cursu transgressa amnena amnem acies est.
18.16 diu anceps pugna stetit. numero Achaei mille ipsi, quadringentos loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi.
18.17 Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;
18.18 postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverso hostem conati sunt, turbati extemplo tumultun tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi