Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

17.3 inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinar inclinari animos posse.
17.4 postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
17.5 Acarnania universa inter Aetoliam atque Epiruma Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat.
17.6 Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tur tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae;
17.7 quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae baud haud amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam;
17.8 ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis.
17.9 itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.
17.10 die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari;
17.11 diutiusque spe Romanorum obsidionem ear eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent.
17.12 eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi