Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 33

2.2 senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
2.3 et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paulisper contio intermissa est.
2.4 Aristaenus inde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritate auditus, quod non alia, quam quae Achaeis suaserat, Boeotis suadebat.
2.5 pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.
2.6 rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque.
2.7 concilio dimisso Quinctius, tanturm tantum Thebis moratus,
2.8 quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,
2.9 Elatiam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod relicum belli erat conversis.
3.1 Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant,
3.2 dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. absitmpserant absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas;
3.3 ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi