Kitap 31
7.3
hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe bello experti estis. quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantil)us inplorantibus inpigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus?
7.4
ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuterimus. continuerimus.
7.5
et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere?
7.6
patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem:
7.7
non qllinto quinto inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quillto quinto inde die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet.
7.8
ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe aequabitis. aequabitis dico? quantum vel vir viro vel gens genti praestat!
7.9
minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.