Kitap 31
49.12
comitiis ,deinde deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.
50.1
annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt.
50.2
et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quilque quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt.
50.3
plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati.
50.4
et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco filiis eius facti, et munus aladiatorium gladiatorium datum ab iis;
50.5
paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus; in eius locum M’. Acilius Glabrio suffectus.
50.6
comitiis aediles curules creati sunt forte ambo, qui static statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam;
50.7
C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere.