Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

45.7 ea ab Romanis regi Attalo concessa; praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum, ut manerent, persuasit.
45.8 postea et ab Delio, qui ex pacto travecti eo fuerant, promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.
45.9 ab Andro Cythnum traiecerunt. ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti, et, quia vix operae pretium erat, abscessere.
45.10 ad Prasias — coltinentis continentis Atticae is locus est — Issaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit.
45.11 inde omnes velis in altum datis marn mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est,
45.12 Sciathum traiecere vastatam urbem direptamque nuper a Philippo.
45.13 per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam,
45.14 nec meruerant Graeci, cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato promuntur10 promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi