Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

42.8 sed Aetoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.
42.9 non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut (lesertunm desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
43.1 per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in finis adeptus postremum agmen turbavit;
43.2 dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque inmobilibus armis vexabant;
43.3 et loca ipsa adiuvabant. occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed confertim et pugnant et cedunt.
43.4 ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum numerum.
43.5 Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;
43.6 nec ex iuventute Aetolorur Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli, quod instaret,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi