Kitap 31
41.7
Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere sequente, quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Aetolorum nee nec castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine aut cura muniendi posita.
41.8
itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientis eos castra Pharcadoni urbi videret,
41.9
ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, qualmvis quamvis levi munimento tutum,
41.10
cepit. cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.
41.11
quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces — et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant —
41.12
, excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidalm quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent.
41.13
ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero, armis animisque praestantem.
41.14
itaque primo impetu fusi vix teimptato temptato certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique, quos equites ab agmine fugientium interclusere.