Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

38.7 si modunl modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
38.8 quibus si midique undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat.
38.9 itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem,
38.10 qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.
39.1 corpus iam curabat consul, cum, venisse caduceatorem et quid venisset, nuntiatum est.
39.2 responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est.
39.3 montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat, petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso hand haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus, qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit.
39.4 Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum, quod in agris erat, convexit. inde ad Pluinnam est progressus nondum conperto, quam regonem regionem hostes petissent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi