Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

36.5 ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris,
36.6 octo fere inde nilia, milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad )ttolobum — id est loco nomen — movit.
36.7 cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret socordia simul et neglegentia cum audacia hosti.
36.8 ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romala Romana et frumentatores constituit signa.
36.9 inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo, ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque, quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit.
36.10 iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat,
36.11 quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.
37.1 consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi