Thesauros Edebiyat Tarih History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Kitap 31

30.7 circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum.
30.8 qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Aetoliam Graeciamque omnem facturum.
30.9 urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentis deos praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris ternplum, templum, eodem Piraei Iovem Minervamque;
30.10 sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint, saevisse.
30.11 itaque se orare atque obsecrare Aetolos, ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
31.1 tum Romanus legatus: “totam orationis mea formam Macedones primum,
31.2 deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt,
31.3 et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
31.4 eadem haec Cianos, Abydenos, Aenios, Maronitas, Thasios, Parios, Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora acerbioraque eos, quibus nocendi maiorem facultatem habuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi